Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
42]
Iam uero illud stultissimum,
existimare
omnia iusta esse quae scita sint in populorum
institutis aut legibus.
Etiamne si quae leges sint tyrannorum?
Si triginta illi Athenis leges inponere uoluissent,
et si omnes Athenienses delectarentur tyrannicis legibus,
num idcirco eae leges iustae haberentur?
Nihilo credo magis illa quam interrex noster
tulit,
ut dictator quem uellet ciuium nominatim aut
indicta causa inpune posset occidere.
Est enim unum
ius quo deuincta est hominum societas et quod lex
constituit una,
quae lex est recta ratio imperandi
atque prohibendi.
Quam qui ignorat,
is est iniustus,
siue est illa scripta uspiam siue nusquam.
Quodsi
iustitia est obtemperatio scriptis legibus institutisque
populorum,
et si,
ut eidem dicunt,
utilitate omnia
metienda sunt,
negleget leges easque perrumpet,
si
poterit,
is qui sibi eam rem fructuosam putabit fore.
Ita fit ut nulla sit omnino iustitia,
si neque natura est
et ea quae propter utilitatem constituitur utilitate
alia conuellitur.