Atticus
Non ergo a praetoris edicto, ut
plerique nunc, neque a duodecim tabulis, ut superiores, sed penitus ex intima philosophia hauriendam
iuris disciplinam putas?
Marcus
Non enim id quaerimus hoc sermone,
Pomponi, quem ad modum caueamus in iure, aut quid
de quaque consultatione respondeamus. Sit ista res
magna, sicut est, quae quondam a multis claris uiris,
nunc ab uno summa auctoritate et scientia sustinetur,
sed nobis ita complectenda in hac disputatione tota
causa est uniuersi iuris ac legum, ut, hoc ciuile quod
dicimus, in paruum quendam et angustum locum
concludatur. Natura enim iuris explicanda nobis est,
eaque ab hominis repetenda natura, considerandae
leges quibus ciuitates regi debeant; tum haec tractanda, quae conposita sunt et descripta iura et iussa
populorum, in quibus ne nostri quidem populi latebunt quae uocantur iura ciuilia.
6.