19. Quod uero 'actoris' iubeo 'esse fraudem', id totum dixi ex Crassi sapientissimi hominis sententia, quem est senatus secutus, cum decreuisset C. Claudio consule de Cn. Carbonis seditione referente, inuito eo qui cum populo ageret seditionem non posse fieri, quippe cui liceat concilium, simul atque intercessum turbarique coeptum sit, dimittere. Quod qui permittit, quom agi nihil potest, uim quaerit, cuius impunitatem amittit hac lege.
Sequitur illud: 'intercessor rei malae salutaris ciuis esto'.