Quintus
Quam breui frater in conspectu
posita est a te omnium magistratuum descriptio, sed
ea paene nostrae ciuitatis, etsi a te paulum adlatum
est noui.
Marcus
Rectissime, Quinte, animaduertis. Haec
est enim, quam Scipio laudat in illis libris et quam
maxime probat, temperatio rei publicae, quae
effici non potuisset, nisi tali descriptione magistratuum. Nam sic habetote, magistratibus iisque qui
praesint contineri rem publicam, et ex eorum compositione, quod cuiusque rei publicae genus sit, intellegi. Quae res cum sapientissime moderatissimeque
constituta esset a maioribus nostris, nihil habui sane
aut non multum, quod putarem nouandum in legibus.