Is ordo uitio uacato, ceteris specimen esto.
Creatio magistratuum, iudicia populi, iussa uetita cum suffragiis consciscentur, ea optumatibus nota, plebi libera sunto.
Ast quid erit quod extra magistratus coerari oesus sit, qui coeret, populus creato eique ius coerandi dato.
Cum populo patribusque agendi ius esto consuli, praetori, magistro populi equitumque, eique quem patres produnt consulum rogandorum ergo; tribunisque quos sibi plebes creassit ius esto cum patribus agendi; idem ad plebem, quod oesus erit, ferunto.
Quae cum populo quaeque in patribus agentur, modica sunto.
”