Quintus
Alte uero et, ut oportet, a
capite, frater, repetis quod quaerimus, et qui aliter ius
ciuile tradunt, non tam iustitiae quam litigandi tradunt uias.
Marcus
Non ita est, Quinte, ac potius ignoratio
iuris litigiosa est quam scientia. Sed hoc posterius:
nunc iuris principia uideamus.
Igitur doctissimis uiris proficisci placuit a lege, haud scio an recte, si modo, ut idem definiunt, lex est ratio summa, insita in natura, quae iubet ea quae facienda sunt, prohibetque contraria. Eadem ratio, cum est in hominis mente confirmata et perfecta, lex est.