Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
64]
Postea quom,
ut scribit Phalereus
Demetrius,
sumptuosa fieri funera et lamentabilia
coepissent,
Solonis lege sublata sunt,
quam legem
eisdem prope uerbis nostri decem uiri in decimam tabulam coniecerunt.
Nam de tribus reciniis et pleraque
illa Solonis sunt.
De lamentis uero expressa uerbis
sunt: '
Mulieres genas ne radunto neue lessum funeris
ergo habento.'
26. De sepulcris autem nihil est apud Solonem amplius quam 'ne quis ea deleat neue alienum
inferat', poenaque est, 'si quis bustum (nam id
puto appellari τύμβον) aut monumentum' inquit
'aut columnam uiolarit, deiecerit, fregerit'. Sed post
aliquanto propter has amplitudines sepulcrorum, quas
in Ceramico uidemus, lege sanctum est, 'ne quis
sepulcrum faceret operosius quam quod decem
homines effecerint triduo',