Marcus
At uero, Tite, si parebunt his legibus, nihil erit iis Vrbe, nihil domo sua dulcius, nec
laboriosius molestiusque prouincia.
Sed sequitur lex, quae sancit eam tribunorum plebis potestatem, quae est in re publica nostra. De qua disseri nihil necesse est.
Quintus
At mehercule ego, frater, quaero, de
ista potestate quid sentias. Nam mihi quidem pestifera uidetur, quippe quae in seditione et ad seditionem
nata sit. Cuius primum ortum, si recordari uolumus,
inter arma ciuium et occupatis et obsessis Vrbis locis
procreatum uidemus. Deinde, quom esset cito necatus
tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem
puer, breui tempore nescio quo pacto recreatus multoque taetrior et foedior renatus est.
9. Quid enim ille non edidit? Qui primum, ut impio dignum fuit, patribus omnem honorem eripuit, omnia infima summis paria fecit, turbauit, miscuit. Cum adflixisset principum grauitatem, numquam tamen conquieuit.