Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
32]
propterque honestatis et gloriae similitudinem
beati,
qui honorati sunt,
uidentur,
miseri autem,
qui
sunt inglorii.
Molestiae,
laetitiae,
cupiditates,
timores
similiter omnium mentes peruagantur,
nec si opiniones aliae sunt apud alios,
idcirco qui canem et felem
ut deos colunt,
non eadem superstitione qua ceterae
gentes conflictantur.
Quae autem natio non comitatem,
non benignitatem,
non gratum animum et
beneficii memorem diligit?
Quae superbos,
quae maleficos,
quae crudeles,
quae ingratos non aspernatur,
non odit?
Quibus ex rebus cum omne genus hominum sociatum inter se esse intellegatur,
illud extremum est, [ . . . . ]
quod recte uiuendi ratio meliores efficit.
Quae si adprobatis,
pergamus ad reliqua;
sin quid
requiritis,
id explicemus prius.
Atticus
Nos uero nihil, ut pro utroque respondeam.
12.