Quintus
Habeo uero, frater, et in hoc
admodum delector quod in aliis rebus aliisque
sententiis uersaris atque ille. Nihil enim tam dissimile quam uel ea quae ante dixisti, uel hoc ipsum
de deis exordium. Vnum illud mihi uideris imitari,
orationis genus.
Marcus
Velle fortasse: quis enim id potest aut
umquam poterit imitari? Nam sententias interpretari
perfacile est, quod quidem ego facerem, nisi plane
esse uellem meus. Quid enim negotii est eadem prope
uerbis isdem conuersa dicere?
Quintus
Prorsus adsentior. Verum ut modo
tute dixisti, te esse malo tuum. Sed iam exprome, si
placet, istas leges de religione.