Atticus
Credo hercle ita esse, istique
rationi potissimum adsentior. Sed redde cetera.
14.
Marcus
Reddam uero, et id, si potero,
breui. Sequitur enim de iure belli, in quo et suscipiendo et gerendo et deponendo, ius ut plurimum ualeret et fides, eorumque ut publici interpretes essent,
lege sanximus.
Iam de haruspicum religione, de expiationibus et procurationibus satis esse plane in ipsa lege dictum puto.
Atticus
Adsentior, quoniam omnis haec in
religione uersatur oratio.
Marcus
At uero quod sequitur, quo modo aut tu
adsentiare aut ego reprehendam, sane quaero, Tite.