Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
Quod sequitur uero, non solum ad religionem
pertinet sed etiam ad ciuitatis statum ut sine iis qui
sacris publice praesint, religioni priuatae satis facere
non possint. Continet enim hoc rem publicam, consilio
et auctoritate optimatium semper populum indigere,
descriptioque sacerdotum nullum iustae religionis
genus praetermittit. Nam sunt ad placandos deos alii
constituti, qui sacris praesint sollemnibus, ad interpretanda alii praedicta uatium, neque multorum, ne
esset infinitum, neque ut ea ipsa, quae suscepta
publice essent, quisquam extra collegium nosset.