Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
23]
Est igitur,
quoniam nihil est ratione melius,
eaque est et in
homine et in deo,
prima homini cum deo rationis
societas.
Inter quos autem ratio,
inter eosdem etiam
recta ratio [
et]
communis est:
quae cum sit lex,
lege
quoque consociati homines cum dis putandi sumus.
Inter quos porro est communio legis,
inter eos communio iuris est.
Quibus autem haec sunt inter eos communia,
ei ciuitatis eiusdem habendi sunt.
Si uero isdem
imperiis et potestatibus parent,
multo iam magis
parent [
autem]
huic caelesti discriptioni mentique
diuinae et praepotenti deo,
ut iam uniuersus sit hic
mundus una ciuitas communis deorum atque hominum existimanda.
Et quod in ciuitatibus ratione quadam,
de qua dicetur idoneo loco,
agnationibus familiarum distinguuntur status,
id in rerum natura
tanto est magnificentius tantoque praeclarius,
ut
homines deorum agnatione et gente teneantur.
8.