Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
59]
Iam cetera in XII minuendi sumptus [
sunt]
lamentationisque funeris,
translata sunt de Solonis fere
legibus. '
Hoc plus',
inquit, '
ne facito'. '
Rogum
ascea ne polito.'
Nostis quae sequuntur.
Discebamus
enim pueri XII ut carmen necessarium,
quas iam
nemo discit.
Extenuato igitur sumptu tribus reciniis
et tunicula purpurea et decem tibicinibus,
tollit
nimiam lamentationem: '
mulieres genas ne radunto
neue lessum funeris ergo habento'.
Hoc ueteres
interpretes,
Sex.
Aelius,
L.
Acilius,
non satis se intellegere dixerunt,
sed suspicari uestimenti aliquod genus
funebris,
L.
Aelius '
lessum'
quasi lugubrem eiulationem,
ut uox ipsa significat.
Quod eo magis iudico
uerum esse quia lex Solonis id ipsum uetat.
Haec
laudabilia et locupletibus fere cum plebe communia.
Quod quidem maxime e natura est,
tolli fortunae
discrimen in morte.
24.