Marcus
Est uero ita. Sed tamen huic amoenitati, quem ex Quinto saepe audio, Thyamis Epirotes tuus ille nihil, opinor, concesserit.
Quintus
Est ita ut dicis. Caue enim putes
Attici nostri Amalthio platanisque illis quicquam esse
praeclarius. Sed si uidetur, considamus hic in umbra,
atque ad eam partem sermonis ex qua egressi sumus
reuertamur.
Marcus
Praeclare exigis, Quinte (at ego effugisse arbitrabar), et tibi horum nihil deberi potest.
Quintus
Ordire igitur, nam hunc tibi totum
dicamus diem.
Marcus
'A Ioue Musarum primordia', sicut
in Aratio carmine orsi sumus.
Marcus
Quia nunc item ab eodem et a ceteris
diis immortalibus sunt nobis agendi capienda primordia.
Quintus
Optime uero, frater, et fieri sic decet.
4.