Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
His enim rebus inbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili aut a uera sententia. Quid est enim
uerius quam neminem esse oportere tam stulte adrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in
caelo mundoque non putet? Aut, ut ea quae uix
summa ingenii uis concipiat, nulla ratione moueri
putet? Quem uero astrorum ordines, quem dierum
noctiumque uicissitudines, quem mensum temperatio, quemque ea quae gignuntur nobis ad fruendum,
non gratum esse cogunt, hunc hominem omnino
numerari qui decet? Quomque omnia quae rationem
habent praestent iis quae sunt rationis expertia,
nefasque sit dicere ullam rem praestare naturae
omnium rerum, rationem inesse in ea confitendum est.
Vtilis esse autem has opiniones quis neget, quom
intellegat quam multa firmentur iure iurando, quantae saluti sint foederum religiones, quam multos diuini
supplicii metus a scelere reuocarit, quamque sancta
sit societas ciuium inter ipsos, diis immortalibus
interpositis tum iudicibus tum testibus. Hic habes
legis prooemium; sic enim haec appellat Plato.