Atticus
Equidem, qui nunc potissimum huc
uenerim, satiari non queo, magnificasque uillas et
pauimenta marmorea et laqueata tecta contemno.
Ductus uero aquarum quos isti Nilos et Euripos
uocant, quis non cum haec uideat inriserit? Itaque,
ut tu paulo ante de lege et de iure disserens ad naturam referebas omnia, sic in his ipsis rebus quae ad
requietem animi delectationemque quaeruntur, natura
dominatur. Quare antea mirabar—nihil enim his in
locis nisi saxa et montis cogitabam, itaque ut facerem,
et orationibus inducebar tuis et uersibus—sed mirabar, ut dixi, te tam ualde hoc loco delectari. Nunc
contra miror te, cum Roma absis, usquam potius esse.