Atticus
Video quae sint in pontificio iure, sed quaero ecquidnam sit in legibus.
Marcus
Pauca sane, Tite, et, ut arbitror, non
ignota uobis. Sed ea non tam ad religionem spectant
quam ad ius sepulcrorum. 'Hominem mortuum'
inquit lex in XII, 'in urbe ne sepelito neue urito'.
Credo uel propter ignis periculum. Quod autem addit
'neue urito', indicat non qui uratur sepeliri, sed
qui humetur.
Atticus
Quid quod post XII in urbe sepulti
sunt clari uiri?
Marcus
Credo, Tite, fuisse aut eos quibus hoc
ante hanc legem uirtutis causa tributum est, ut
Poplicolae, ut Tuberto, quod eorum posteri iure
tenuerunt, aut eos si qui hoc, ut C. Fabricius, uirtutis causa soluti legibus consecuti sunt. Sed ut in
urbe sepeliri lex uetat, sic decretum a pontificum
collegio, non esse ius in loco publico fieri sepulcrum.
Nostis extra portam Collinam aedem Honoris. Aram
in eo loco fuisse memoriae proditum est. Ad eam cum
lamina esset inuenta, et in ea scriptum nomen 'Honoris', ea causa fuit ut aedis haec dedicaretur. Sed
quom multa in eo loco sepulcra fuissent, exarata
sunt. Statuit enim collegium locum publicum non
potuisse priuata religione obligari.