13.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
Maximum autem et praestantissimum in re
publica ius est augurum cum auctoritate coniunctum.
Neque uero hoc quia sum ipse augur ita sentio, sed
quia sic existimari nos est necesse. Quid enim maius
est, si de iure quaerimus, quam posse a summis imperiis et summis potestatibus comitiatus et concilia uel
instituta dimittere, uel habita rescindere? Quid
grauius quam rem susceptam dirimi, si unus augur
'alio die' dixerit? Quid magnificentius quam posse
decernere, ut magistratu se abdicent consules? Quid
religiosius quam cum populo, cum plebe agendi ius
aut dare aut non dare? Quid, legem si non iure rogata
est tollere, ut Titiam decreto collegii, ut Liuias consilio Philippi consulis et auguris? Nihil domi, nihil
militiae, per magistratus gestum, sine eorum auctoritate posse cuiquam probari?