Marcus
Quae quidem ad rem pertineat
una: quippe quom antiqui omne quod secundum
naturam esset, quo iuuaremur in uita, bonum esse
decreuerint, hic nisi quod honestum esset non putarit
bonum.
Atticus
Paruam uero controuersiam dicis, at
non eam quae dirimat omnia!
Marcus
Probe quidem sentires, si re ac non
uerbis dissiderent.
21.
Atticus
Ergo adsentiris Antiocho familiari meo (magistro enim non audeo dicere), quocum
uixi et qui me ex nostris paene conuellit hortulis,
deduxitque in Academiam perpauculis passibus.
Marcus
Vir iste fuit ille quidem acutus et
prudens, et in suo genere perfectus mihique, ut scis,
familiaris, cui tamen ego adsentiar in omnibus necne,
mox uidero. Hoc dico, controuersiam totam istam
posse sedari.
Atticus
Qui istuc tandem uides?