Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
45]
Agri autem ne consecrentur,
Platoni
prorsus adsentior,
qui si modo interpretari potuero,
his fere uerbis utitur: '
Terra igitur ut focus domicilium sacrum deorum omnium est.
Quocirca ne quis
iterum idem consecrato.
Aurum autem et argentum
in urbibus et priuatim et in fanis inuidiosa res est.
Tum ebur ex inanimo corpore extractum haud satis
castum donum deo.
Iam aes atque ferrum duelli instrumenta,
non fani.
Ligneum autem quod quisque uoluerit uno e ligno dicato,
itemque lapideum,
in delubris
communibus,
textile ne operosius quam mulieris opus
menstruum.
Color autem albus praecipue decorus deo
est,
cum in cetero tum maxime in textili;
tincta uero
absint,
nisi a bellicis insignibus.
Diuinissima autem
dona aues et formae ab uno pictore uno absolutae die,
itemque cetera huius exempli dona sunto.'
Haec illi
placent.
Sed ego cetera non tam restricte praefinio,
uel hominum diuitiis uel subsidiis temporum uictus:
terrae cultum segniorem suspicor fore,
si ad eam
utendam ferroque subigendam superstitionis aliquid
accesserit.
Atticus
Habeo ista. Nunc de sacris perpetuis et
de Manium iure restat.
Marcus
O miram memoriam, Pomponi, tuam!
At mihi ista exciderant.