Atticus
Ego uero tibi istam iustam causam puto, cur huc libentius uenias atque hunc locum
diligas. Quin ipse, uere dicam, sum illi uillae amicior
modo factus atque huic omni solo, in quo tu ortus et
procreatus es. Mouemur enim nescio quo pacto locis
ipsis, in quibus eorum quos diligimus aut admiramur
adsunt uestigia. Me quidem ipsae illae nostrae
Athenae non tam operibus magnificis exquisitisque antiquorum artibus delectant, quam recordatione summorum uirorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi
disputare sit solitus, studioseque eorum etiam sepulcra contemplor. Quare istum, ubi tu es natus, plus
amabo posthac locum.
Marcus
Gaudeo igitur me incunabula paene
mea tibi ostendisse.