Marcus
Non semper, Tite, sed iter huius sermonis quod sit, uides: ad res publicas firmandas et ad
stabiliendos mores sanandosque populos omnis nostra
pergit oratio. Quocirca uereor committere ut non
bene prouisa et diligenter explorata principia ponantur, nec tamen spero fore ut omnibus probentur—
nam id fieri non potest—, sed ut eis qui omnia recta
atque honesta per se expetenda duxerunt, et aut nihil
omnino in bonis numerandum nisi quod per se
ipsum laudabile esset, aut certe nullum habendum
magnum bonum, nisi quod uere laudari sua sponte
posset: