Marcus
Quaesitum igitur ab illis est,
placeretne unum in ciuitate esse magistratum, cui
reliqui parerent. Quod exactis regibus intellego placuisse nostris maioribus. Sed quoniam regale ciuitatis genus, probatum quondam, postea non tam
regni quam regis uitiis repudiatum est, nomen tantum uidebitur regis repudiatum, res manebit, si unus
omnibus reliquis magistratibus imperabit.