Marcus
Vitia quidem tribunatus praeclare, Quinte, perspicis, sed est iniqua in omni re
accusanda praetermissis bonis malorum enumeratio
uitiorumque selectio. Nam isto quidem modo uel consulatus uituperari potest, si consulum, quos enumerare nolo, peccata collegeris. Ego enim fateor in ista
ipsa potestate inesse quiddam mali, sed bonum, quod
est quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus.
'Nimia potestas est tribunorum plebis.' Quis negat?
Sed uis populi multo saeuior multoque uehementior,
quae, ducem quom habet, interdum lenior est, quam
si nullum haberet. Dux enim suo se periculo progredi
cogitat, populi impetus periculi rationem sui non
habet. 'At aliquando incenditur.' Et quidem saepe
sedatur.