23.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
Quod haud
scio an timens ne suo corpori posset accidere, primus
e patriciis Corneliis igni uoluit cremari. Declarat
enim Ennius de Africano: 'Hic est ille situs'. Vere,
nam siti dicuntur ii, qui conditi sunt. Nec tamen
eorum ante sepulcrum est quam iusta facta et porcus
caesus est. Et quod nunc communiter in omnibus
sepultis uenit usu, ut humati dicantur, id erat proprium
tum in iis, quos humus iniecta contexerat, eumque
morem ius pontificale confirmat. Nam priusquam
in ossa iniecta gleba est, locus ille ubi crematum est
corpus, nihil habet religionis; iniecta gleba tum et
illic humatus est, et sepulcrum uocatur, ac tum denique
multa religiosa iura conplectitur. Itaque in eo qui in
naue necatus, deinde in mare proiectus esset, decreuit P. Mucius familiam puram, quod os supra terram
non extaret; porcam heredi esse contractam, et
habendas triduum ferias et porco femina piaculum
faciundum. Si in mari mortuus esset, eadem praeter
piaculum et ferias.