Marcus
Videamus igitur rursus, priusquam adgrediamur ad leges singulas, uim naturamque
legis, ne quom referenda sint ad eam nobis omnia,
labamur interdum errore sermonis, ignoremusque
uim nominis eius quo iura nobis definienda sint.
Quintus
Sane quidem hercle, et est ista recta
docendi uia.
Marcus
Hanc igitur uideo sapientissimorum
fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, nec scitum aliquod esse populorum, sed
aeternum quiddam, quod uniuersum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant
omnia ratione aut cogentis aut uetantis dei. Ex quo
illa lex quam di humano generi dederunt, recte est
laudata: est enim ratio mensque sapientis ad iubendum et ad deterrendum idonea.