[21] disciplinam tenento sacerdotesque docento, uineta uirgetaque ad salutem populi auguranto; quique agent rem duelli quique popularem, auspicium praemonento ollique obtemperanto. Diuorumque iras prouidento ostentisque apparento, caelique fulgura regionibus ratis temperanto, urbemque et agros et templa liberata et effata habento. Quaeque augur iniusta nefasta uitiosa dira deixerit, inrita infectaque sunto; quique non paruerit, capital esto.9. Foederum pacis, belli, indotiarum oratores fetiales sunto, uindices non sunto, bella disceptanto.
Prodigia portenta ad Etruscos [et] haruspices, si senatus iussit, deferunto, Etruriaque principes disciplinam doceto. Quibus diuis creuerint, procuranto, idemque fulgura atque obstita pianto.
Nocturna mulierum sacrificia ne sunto praeter olla quae pro populo rite fient. Neue quem initianto nisi, ut adsolet, Cereri Graeco sacro.