Quintus
At mehercule ego arbitrabar posse
id populo nostro probari, si te ad ius respondendum
dedisses; quam ob rem, cum placebit, experiendum
tibi id censeo.
Marcus
Si quidem, Quinte, nullum esset in
experiundo periculum. Sed uereor ne, dum minuere
uelim laborem, augeam, atque ad illam causarum
operam, ad quam ego numquam nisi paratus et meditatus accedo, adiungatur haec iuris interpretatio,
quae non tam mihi molesta sit propter laborem,
quam quod dicendi cogitationem auferat, sine qua
ad nullam maiorem umquam causam sum ausus
accedere.