Delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos Persarum quibus auctoribus Xerses inflammasse templa Graeciae dicitur, quod parietibus includerent deos, quibus omnia deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis templum esset et domus.
11. Melius Graii atque nostri, qui ut augerent pietatem in deos, easdem illos urbes quas nos incolere uoluerunt. Adfert enim haec opinio religionem utilem ciuitatibus, si quidem et illud bene dictum est a Pythagora doctissimo uiro, 'tum maxume et pietatem et religionem uersari in animis, cum rebus diuinis operam daremus' et, quod Thales qui sapientissimus in septem fuit, 'homines existimare oportere omnia quae cernerent deorum esse plena', fieri enim omnis castiores, ueluti quom in fanis essent, et maxime religiosos. Est enim quadam opinione species deorum in oculis, non solum in mentibus.