Atticus
Reddes igitur nobis, ut in religionis
lege fecisti admonitu et rogatu meo, sic de magistratibus, ut disputes quibus de causis maxime placeat
ista descriptio.
Marcus
Faciam, Attice, ut uis, et locum istum
totum, ut a doctissimis Graeciae quaesitum et disputatum est, explicabo, et, ut institui, nostra iura
attingam.
Atticus
Istud maxime exspecto disserendi
genus.
Marcus
Atqui pleraque sunt dicta in illis
libris, quod faciendum fuit, quom de optuma re
publica quaereretur. Sed huius loci de magistratibus
sunt propria quaedam, a Theophrasto primum, deinde
a Dione Stoico quaesita subtilius.
6.