Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
48]
Sequitur (
ut conclusa mihi iam haec
sit omnis oratio),
id quod ante oculos ex iis est quae
dicta sunt,
et ius et omne honestum sua sponte esse
expetendum.
Etenim omnes uiri boni ipsam aequitatem et ius ipsum amant,
nec est uiri boni errare et
diligere quod per se non sit diligendum:
per se igitur
ius est expetendum et colendum.
Quod si ius,
etiam
iustitia;
sin ea,
reliquae quoque uirtutes per se colendae sunt.
Quid?
Liberalitas gratuitane est an mercennaria?
Si sine praemio benignus est,
gratuita;
si cum
mercede,
conducta.
Nec est dubium quin is qui liberalis benignusue dicitur,
officium non,
fructum
sequatur.
Ergo item iustitia nihil expetit praemii,
nihil
pretii:
per se igitur expetitur eademque omnium uirtutum causa atque sententia est.