Marcus
Vos quidem, ut uideo, legem antiquastis sine tabella. Sed ego, etsi satis dixit pro se in
illis libris Scipio, tamen ita libertatem istam largior
populo, ut auctoritate et ualeant et utantur boni.
Sic enim a me recitata lex est de suffragiis: 'optimatibus nota, plebi libera sunto'. Quae lex hanc sententiam continet, ut omnes leges tollat, quae postea
latae sunt, quae tegunt omni ratione suffragium, ne
quis inspiciat tabellam, ne roget, ne appellet. Pontes
etiam lex Maria fecit angustos.