Marcus
Quin igitur ad illa spatia nostra
sedesque pergimus? Vbi, cum satis erit ambulatum,
requiescemus, nec profecto nobis delectatio deerit,
aliud ex alio quaerentibus.
Atticus
Nos uero, et hac quidem ad Lirem, si
placet, per ripam et umbram. Sed iam ordire explicare, quaeso, de iure ciuili quid sentias.
Marcus
Egone? Summos fuisse in ciuitate
nostra uiros, qui id interpretari populo et responsitare
soliti sint, sed eos magna professos in paruis esse uersatos. Quid enim est tantum quantum ius ciuitatis?
Quid autem tam exiguum quam est munus hoc eorum
qui consuluntur? Quamquam est [populo] necessarium, nec uero eos, qui ei muneri praefuerunt,
uniuersi iuris fuisse expertis existimo, sed hoc ciuile
quod uocant eatenus exercuerunt, quoad populo
praestare uoluerunt; id autem in cognitione tenue est,
in usu necessarium. Quam ob rem quo me uocas, aut
quid hortaris? ut libellos conficiam de stillicidiorum
ac de parietum iure? An ut stipulationum et iudiciorum formulas conponam? Quae et conscripta a
multis sunt diligenter, et sunt humiliora quam illa
quae a nobis exspectari puto.
5.