Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
39]
Quae si opposita
sunt ambitiosis,
ut sunt fere,
non reprehendo;
si non
ualuerint tamen leges,
ut ne sit ambitus,
habeat sane
populus tabellam quasi uindicem libertatis,
dummodo
haec optimo cuique et grauissimo ciui ostendatur
ultroque offeratur,
ut in eo sit ipso libertas,
in quo
populo potestas honeste bonis gratificandi datur.
Eoque nunc fit illud quod a te modo,
Quinte,
dictum
est,
ut minus multos tabella condemnet,
quam solebat uox,
quia populo licere satis est:
hoc retento
reliqua uoluntas auctoritati aut gratiae traditur.
Itaque,
ut omittam largitione corrupta suffragia,
non
uides,
si quando ambitus sileat,
quaeri in suffragiis
quid optimi uiri sentiant?
Quam ob rem lege nostra
libertatis species datur,
auctoritas bonorum retinetur,
contentionis causa tollitur.
. . .
18.