Quintus
Mihi uero nihil, et saepe de
isto conlocuti sumus; sed est quaedam inter nos parua
dissensio.
Quintus
A quibus temporibus scribendi capiatur exordium. Ego enim ab ultimis censeo, quoniam
illa sic scripta sunt ut ne legantur quidem, ipse autem
aequalem aetatis suae memoriam deposcit, ut ea
conplectatur quibus ipse interfuit.
Atticus
Ego uero huic potius adsentior. Sunt
enim maxumae res in hac memoria atque aetate
nostra; tum autem hominis amicissimi Cn. Pompeii
laudes inlustrabit, incurret etiam in praeclarum illum
et memorabilem annum suum: quae ab isto malo
praedicari quam, ut aiunt, de Remo et Romulo.
Marcus
Intellego equidem a me istum laborem iam diu postulari, Attice. Quem non recusarem,
si mihi ullum tribueretur uacuum tempus et liberum.
Neque enim occupata opera neque inpedito animo
res tanta suscipi potest: utrumque opus est, et cura
uacare et negotio.