Atticus
Quorsum tandem aut cur ista
quaeris?
Marcus
Nihil sane, nisi ne nimis diligenter
inquiras in ea quae isto modo memoriae sint prodita.
Atticus
Atqui multa quaeruntur in Mario
fictane an uera sint, et a nonnullis quod et in recenti
memoria et in Arpinati homine uersatur, ueritas a
te postulatur.
Marcus
Et mehercule ego me cupio non mendacem putari, sed tamen nonnulli isti, Tite noster,
faciunt imperite, qui in isto periculo non ut a poeta
sed ut a teste ueritatem exigant, nec dubito quin
idem et cum Egeria conlocutum Numam et ab aquila
Tarquinio apicem impositum putent.