Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
Nec solum in rectis, sed etiam in prauitatibus insignis est humani generis similitudo. Nam
et uoluptate capiuntur omnes, quae etsi est inlecebra
turpitudinis, tamen habet quiddam simile naturalis
boni; lenitatis enim et suauitatis specie delectans,
sic ab errore mentis tamquam salutare aliquid adsciscitur, similique inscitia mors fugitur quasi dissolutio
naturae, uita expetitur, quia nos in quo nati sumus
continet, dolor in maximis malis ducitur, cum sua
asperitate, tum quod naturae interitus uidetur sequi;