Marcus
Videtis igitur magistratus hanc esse
uim, ut praesit praescribatque recta et utilia et
coniuncta cum legibus. Vt enim magistratibus leges,
sic populo praesunt magistratus uereque dici potest,
magistratum legem esse loquentem, legem autem
mutum magistratum.