Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
24]
Quod enim est tam desperatum collegium,
in quo nemo e decem sana mente sit?
Quom
in ipsum Ti.
Gracchum non solum euictus,
sed etiam
sublatus intercessor non defuerit?
Quid enim illum
aliud perculit,
nisi quod potestatem intercedenti collegae abrogauit?
Sed tu sapientiam maiorum in illo
uide:
concessa plebei a patribus ista potestate,
arma
ceciderunt,
restincta seditio est,
inuentum est temperamentum,
quo tenuiores cum principibus aequari se
putarent,
in quo uno fuit ciuitatis salus. '
At duo
Gracchi fuerunt.'
Et praeter eos,
quamuis enumeres
multos licet,
cum deni crearentur,
nullos in omni
memoria reperies perniciosos tribunos;
leues?
etiam;
non bonos?
fortasse plures.
Si inuidia quidem summus ordo caret,
plebes de suo iure periculosas
contentiones nullas facit.