Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
61]
Idemque quom caelum,
terras,
maria rerumque
omnium naturam perspexerit,
eaque unde generata
quo recursura,
quando,
quo modo obitura,
quid in iis
mortale et caducum,
quid diuinum aeternumque sit
uiderit,
ipsumque ea moderantem et regentem deum
paene prenderit,
seseque non oppidi circumdatum
moenibus popularem alicuius definiti loci,
sed ciuem
totius mundi quasi unius urbis agnouerit,
in hac ille
magnificentia rerum,
atque in hoc conspectu et
cognitione naturae,
dii inmortales,
qualem se ipse
noscet! [
quod Apollo praecepit Pythius]
Quam contemnet,
quam despiciet,
quam pro nihilo putabit ea
quae uolgo dicuntur amplissima!
24.