Atticus
At ego huc declinabam nec
inuitus.
Quintus
Licebit alias. Nunc id agamus quod
coepimus, quom praesertim ad id nihil pertineat haec
de summo malo bonoque dissensio.
Marcus
Prudentissime, Quinte, dicis. Nam quae
a me adhuc dicta sunt . . .
Quintus
. . . nec Lycurgi leges neque Solonis
neque Charondae neque Zaleuci, nec nostras duodecim tabulas nec plebiscita desidero, sed te existimo
cum populis, tum etiam singulis, hodierno sermone
leges uiuendi et disciplinam daturum.