Atticus
Legationem aliquam nimirum ista
oratio postulat, aut eius modi quampiam cessationem
liberam atque otiosam.
Marcus
Ego uero aetatis potius uacationi confidebam, cum praesertim non recusarem, quominus
more patrio sedens in solio consulentibus responderem senectutisque non inertis grato atque honesto
fungerer munere. Sic enim mihi liceret et isti rei
quam desideras et multo uberioribus atque maioribus
operae quantum uellem dare.
4.