Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
5]
Magistratibus igitur opus est,
sine quorum prudentia ac
diligentia esse ciuitas non potest,
quorumque descriptione omnis rei publicae moderatio continetur.
Neque
solum iis praescribendus est imperandi,
sed etiam
ciuibus obtemperandi modus.
Nam et qui bene imperat,
paruerit aliquando necesse est,
et qui modeste
paret,
uidetur qui aliquando imperet dignus esse.
Itaque oportet et eum qui paret sperare se aliquo
tempore imperaturum,
et illum qui imperat cogitare
breui tempore sibi esse parendum.
Nec uero solum ut
obtemperent oboediantque magistratibus,
sed etiam
ut eos colant diligantque,
praescribimus,
ut Charondas in suis facit legibus.
Noster uero Plato Titanum
e genere natos statuit eos qui,
ut illi caelestibus,
sic
hi aduersarentur magistratibus.
Quae cum ita sint,
ad ipsas iam leges ueniamus,
si placet.
Atticus
Mihi uero et istud et ordo iste rerum
placet.
3.