Quintus
Aliquotiens iam iste locus a te
tactus est. Sed antequam ad populares leges uenias,
uim istius caelestis legis explana, si placet, ne aestus
nos consuetudinis absorbeat et ad sermonis morem
usitati trahat.
Marcus
A paruis enim, Quinte, didicimus: “si in ius vocat”, atque alia eius modi leges [alias]
nominare. Sed uero intellegi sic oportet, et hoc et alia
iussa ac uetita populorum non uim habere ad recte
facta uocandi et a peccatis auocandi, quae uis non
modo senior est quam aetas populorum et ciuitatium,
sed aequalis illius caelum atque terras tuentis et
regentis dei.