Atticus
Equidem me cognosse admodum
gaudeo. Sed illud tamen quale est quod paulo ante
dixisti, hunc locum—id est, ut ego te accipio dicere,
Arpinum—germanam patriam esse uestram? Numquid duas habetis patrias, an est una illa patria communis? Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria non
Roma, sed Tusculum.
Marcus
Ego mehercule et illi et omnibus municipibus duas esse censeo patrias, unam naturae,
alteram ciuitatis: ut ille Cato, quom esset Tusculi
natus, in populi Romani ciuitatem susceptus est, ita,
quom ortu Tusculanus esset, ciuitate Romanus,
habuit alteram loci patriam, alteram iuris; ut uestri
Attici, priusquam Theseus eos demigrare ex agris et
in astu quod appellatur omnes conferre se iussit, et
sui erant demi et Attici, sic nos et eam patriam
dicimus, ubi nati, et illam qua excepti sumus. Sed necesse
est caritate eam praestare e qua rei publicae nomen
uniuersae ciuitatis est, pro qua mori et cui nos totos
dedere et in qua nostra omnia ponere et quasi consecrare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea
quae genuit quam illa quae excepit. Itaque ego hanc
meam esse patriam prorsus numquam negabo, dum
illa sit maior, haec in ea contineatur * * * habet ciuitatis et unam illam ciuitatem putat.
3.