Quintus
Quid quod Zaleucum istum negat
ullum fuisse Timaeus?
Marcus
At adseuerat Theophrastus, auctor
haud deterior mea quidem sententia (meliorem multi
nominant); commemorant uero ipsius ciues, nostri
clientes, Locri. Sed siue fuit siue non fuit, nihil ad
rem: loquimur quod traditum est.
7. Sit igitur hoc iam a principio persuasum ciuibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque quae gerantur eorum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri, et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri, piorumque et impiorum habere rationem.