Marcus
Quid? quod multa perniciose,
multa pestifere sciscuntur in populis, quae non magis
legis nomen adtingunt, quam si latrones aliquas
consensu suo sanxerint. Nam neque medicorum praecepta dici uere possunt, si quae inscii inperitique pro
salutaribus mortifera conscripserint, neque in populo
lex, cuicuimodi fuerit illa, etiam si perniciosum aliquid
populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniustorumque distinctio, ad illam antiquissimam et rerum
omnium principem expressa naturam, ad quam leges
hominum diriguntur, quae supplicio improbos adficiunt, defendunt ac tuentur bonos.
6.
Quintus
Praeclare intellego, nec uero iam
aliam esse ullam legem puto non modo habendam,
sed ne appellandam quidem.