Quintus
Adsentior frater, ut quod est
rectum uerumque, aeternum quoque sit, neque cum
litteris, quibus scita scribuntur, aut oriatur aut occidat.
Marcus
Ergo ut illa diuina mens summa lex
est, item quom in homine est perfecta ratio, sedet in
mente sapientis. Quae sunt autem uarie et ad tempus
descriptae populis, fauore magis quam re legum
nomen tenent. Omnem enim legem, quae quidem
recte lex appellari possit, esse laudabilem quidam
talibus argumentis docent. Constat profecto ad
salutem ciuium ciuitatumque incolumitatem uitamque
hominum quietam et beatam inuentas esse leges,
eosque qui primum eiusmodi scita sanxerint, populis
ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi
adscitis susceptisque honeste beateque uiuerent, quaeque ita conposita sanctaque essent, eas leges uidelicet
nominarunt. Ex quo intellegi par est, eos qui perniciosa et iniusta populis iussa descripserint, quom
contra fecerint quam polliciti professique sint, quiduis
potius tulisse quam leges, ut perspicuum esse possit,
in ipso nomine legis interpretando inesse uim et sententiam iusti et ueri legendi.