Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
69. sed
magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui
genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut1
verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur
oratio; quod se
[230]
L. Caelius Antipater in prooemio belli
Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem
qui nos nihil celet2, sapientem qui serviendum necessitati
putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo
atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil
est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non
erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem
scripsit3, cui se purgat4, veniam petit, et utitur ea traiectione
verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sen-
tentias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero
servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi
complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod
ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque
numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum5
simillimum.
[231]
tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiati-
[p. 2077]
corum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime
mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis
et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate6 vel copia. Sed apud eos varietas non
erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia
qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria
factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas
expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque
sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper
versetur7 genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit8.
Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa9 perspicue
vitia contraria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.